BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Tobit: 1a - 1b - 2a - 2b - 3a - 3b - 4a - 4b - 5a - 5b - 6a - 6b - 7a - 7b - 8a - 8b - 9a - 9b - 10a - 10b - 11a - 11b - 12a - 12b

Tobit 2b

 

Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments

The text below comes from the second half of Tobit, Chapter 2 (with some omissions). In this section, you will read about how Thobi goes blind, and what consequences this has for his family. Although the Biblical storytelling style is very simple and unadorned, you will find many lovely details here - as when Thobi hears the sound of a bleating goat - that bring the story to life.

You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.

Et lavi ea nocte,
postquam illum sepelivi,
et introivi in atrium meum
.
et obdormivi
circa parietem atrii,
et facies mea
nuda erat
propter aestum.
 
Et ignorabam
quoniam passeres
in pariete
super me erant,
 
quorum stercora
insederunt in oculos meos,
calida,
et induxerunt albugines.
quorum: relative pronoun, agreeing with passeres in gender and number
Et ibam ad medicos,
ut curarer,
curarer: subjunctive with ut
et, quanto
inunxerunt me medicamentis,
tanto magis
oculi mei
excaecabantur maculis,
donec perexcaecatus sum.
 
Et eram inutilis
meis oculis

annis quattuor,
et omnes fratres mei
dolebant pro me.
 
In illo tempore
Anna, uxor mea,
mercede deserviebat
operibus mulierum,
lanam faciens.
 
Et remittebat dominis eorum,
et dabant ei mercedem.
remittebat: i.e., she sent back the work she finished
Et detexuit texturam
et reddidit illam dominis,
et dederunt ei mercedem totam,
 
et dederunt ei
pro textura
haedum de capris.
 
Et cum introisset ad me
haedus,
coepit clamare.
introisset: subjunctive with ut
Et vocavi eam
et dixi:
"Unde est hic haedus?
 
Ne forte furtivus sit,
redde illum dominis suis.
sit: subjunctive with ne
Nobis enim
non licet manducare
quidquam furtivum."
enim: postpositive
Et illa mihi dixit:
"Munere mihi datus est
supra mercedem."
 
Et ego non credebam ei,
sed dicebam,
ut restitueret illum dominis,
et erubescebam coram illa
huius rei causa.
restitueret: subjunctive with et
Et respondens dixit mihi:
"Et ubi sunt
eleemosynae tuae?
Ubi sunt iustitiae tuae?
Ecce, omnia
tibi nota sunt."

respondens dixit : participle plus verb (she answered and said...)

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.