BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: Matthew 15

Here is the text taken from the Evangelium secundum Matthaeum. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

There is a brief audio sample provided, and you can download the complete audio recording (total length: 38 minutes) from lulu.com.

28:11-20 Quae cum abiissent, ecce quidam de custodia venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant. Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus dicentes: "Dicite: "Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus". Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei et securos vos faciemus." At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem. Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus, et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. Et accedens Iesus locutus est eis dicens: "Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi."

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

28:11 Quae cum abiissent,
ecce quidam de custodia
venerunt in civitatem

quae: relative pronoun, agreeing with the women in a preceding verse

abiissent: subjunctive with cum

et nuntiaverunt
principibus sacerdotum
omnia,
quae facta fuerant.

quae: relative pronoun, agreeing with omnia in gender and number

28:12 Et congregati
cum senioribus,
consilio accepto,
pecuniam copiosam dederunt
militibus
dicentes:
"Dicite:

congregati...dederunt...dicentes: participle plus verb (they met... and gave... and said...)

consilio accepto: ablative absolute

28:13 "Discipuli eius
nocte venerunt
et furati sunt eum,
nobis dormientibus."

nobis dormientibus: ablative absolute

28:14 Et
si hoc auditum fuerit
a praeside,
nos suadebimus ei
et securos
vos faciemus."
 
28:15 At illi,
accepta pecunia,
fecerunt,
sicut erant docti.

accepta pecunia : ablative absolute

Et divulgatum est
verbum istud
apud Iudaeos
usque in hodiernum diem.
 
28:16 Undecim autem discipuli
abierunt in Galilaeam,
in montem
ubi constituerat illis
Iesus,

autem: postpositive

28:17 et videntes eum
adoraverunt;

videntes...adoraverunt: participle plus verb (they saw... and worshiped...)

quidam autem
dubitaverunt.

autem: postpositive

28:18 Et accedens
Iesus
locutus est eis
dicens:

accedens...locutus est...dicens: participle plus verb (he approached... and spoke, saying...)

"Data est mihi
omnis potestas
in caelo et in terra.
 
28:19-20 Euntes ergo
docete omnes gentes,
baptizantes eos
in nomine Patris et Filii
et Spiritus Sancti
,
docentes eos
servare omnia,
quaecumque mandavi vobis.

euntes...docete...baptizantes...docentes: participle plus verb (go... and teach... and baptize... and teach...)

ergo: postpositive

servare: complementary infinitive with docentes

Et ecce
ego vobiscum sum
omnibus diebus
usque ad consummationem saeculi."
vobiscum = cum vobis

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.