|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
Here
is the text taken from the Evangelium secundum Matthaeum.
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes
to help you in your reading.
There is a brief audio sample provided, and you can download the complete audio recording (total length: 38 minutes) from lulu.com.
26:47-56 Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: "Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum!" Et confestim accedens ad Iesum dixit: "Ave, Rabbi!" et osculatus est eum. Iesus autem dixit illi: "Amice, ad quod venisti!" Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum. Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius. Tunc ait illi Iesus: "Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? Quomodo ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri?" In illa hora dixit Iesus turbis: "Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis." Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| 26:47 Et adhuc ipso
loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, |
ipso loquente : ablative absolute |
| et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. |
cum eo = cum eo venit missi: masculine plural, agreeing with turba (although this is a feminine singular noun, it is "logically" masculine plural) |
| 26:48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: |
qui: relative
pronoun, agreeing with the unexpressed subject of dedit |
| "Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum!" |
|
| 26:49 Et confestim accedens ad Iesum dixit: "Ave, Rabbi!" et osculatus est eum. |
accedens...dixit : participle plus verb (he approached... and said...) |
| 26:50 Iesus autem dixit illi: "Amice, ad quod venisti!" |
autem: postpositive quod: interrogative (ad quod = "for what reason, why?") |
| Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum. |
|
| 26:51 Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum |
qui: relative pronoun, agreeing with his in gender and number extendens...exemit : participle plus verb (he reached... and pulled out...) |
| et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius. |
percutiens...amputavit : participle plus verb (he struck... and cut off...) |
| 26:52 Tunc ait illi Iesus: "Converte gladium tuum in locum suum. |
|
| Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. |
enim: postpositive qui: relative pronoun, agreeing with omnes in gender and number |
| 26:53 An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? |
|
| 26:54 Quomodo ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri?" |
ergo: postpositive fieri: complementary infinitive with oportet |
| 26:55 In illa hora dixit Iesus turbis: "Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? |
comprehendere: infinitive of purpose |
| Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis." |
sedebam...docens : participle plus verb (I sat... and taught...) |
| 26:56 Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. |
autem: postpositive implerentur: subjunctive with ut |
| Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. |
reliquo eo: ablative absolute |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |