|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
Here
is the text taken from the Evangelium secundum Matthaeum.
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes
to help you in your reading.
There is a brief audio sample provided, and you can download the complete audio recording (total length: 38 minutes) from lulu.com.
26:36-46. Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis: "Sedete hic, donec vadam illuc et orem." Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et maestus esse. Tunc ait illis: "Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum." Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: "Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verum tamen non sicut ego volo, sed sicut tu." Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: "Sic non potuistis una hora vigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma." Iterum secundo abiit et oravit dicens: "Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua." Et venit iterum et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens. Tunc venit ad discipulos et dicit illis: "Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum. Surgite, eamus; ecce appropinquavit, qui me tradit."
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| 26:36 Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. |
quod: relative pronoun, agreeing with praedium in gender and number |
| Et dicit discipulis: "Sedete hic, donec vadam illuc et orem." |
vadam...orem: subjunctives with expression of time, donec |
| 26:37 Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et maestus esse. |
assumpto Petro et duobus filiis: ablative absolute contristari...maestus esse: complementary infinitives with habebat |
| 26:38 Tunc ait illis: "Tristis est anima mea usque ad mortem; |
|
| sustinete hic et vigilate mecum." |
|
| 26:39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: |
progressus...procidit...orans : participles plus verb (he went... and fell...and prayed...) |
| "Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; |
transeat: jussive subjunctive |
| verum tamen non sicut ego volo, sed sicut tu." |
tamen: postpositive |
| 26:40 Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: |
|
| "Sic non potuistis una hora vigilare mecum? |
vigilare: complementary infinitive with potuistis mecum = cum me |
| 26:41 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; |
intretis: subjunctive with ut |
| spiritus quidem promptus est, caro autem infirma." |
quidem: postpositive autem: postpositive |
| 26:42 Iterum secundo abiit et oravit dicens: |
oravit...dicens : participle plus verb (he prayed... saying...) |
| "Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua." |
transire: complementary infinitive with potest (subject is hoc) bibam: subjunctive
in conditional statement introduced by nisi |
| 26:43 Et venit iterum et invenit eos dormientes: |
|
| erant enim oculi
eorum gravati. |
enim: postpositive |
| 26:44 Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens. |
relictis illis: ablative absolute oravit...dicens : participle plus verb (he prayed... saying...) |
| 26:45 Tunc venit ad discipulos et dicit illis: "Dormite iam et requiescite; |
|
| ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum. |
|
| 26:46 Surgite, eamus; ecce appropinquavit, qui me tradit." |
eamus: hortatory subjunctive qui: relative pronoun, agreeing with the unexpressed subject of appropinquavit |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |