|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
Here
is the text taken from the Evangelium secundum Matthaeum.
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes
to help you in your reading.
There is a brief audio sample provided, and you can download the complete audio recording (total length: 38 minutes) from lulu.com.
26:1-13 Et factum est, cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: "Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur." Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulam principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent; dicebant autem: "Non in die festo, ne tumultus fiat in populo." Cum autem esset Iesus in Bethania, in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis Videntes autem discipuli indignati sunt dicentes: "Ut quid perditio haec? Potuit enim istud venumdari multo et dari pauperibus." Sciens autem Iesus ait illis: "Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata est in me; nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis. Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius."
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| 26:1 Et factum est, cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: |
consummasset: subjunctive with cum sermones: the "o" is long, so penultimate stress |
| 26:2 "Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur." |
crucifigatur: subjunctive with ut |
| 26:3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulam principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, |
qui: relative pronoun, agreeing with principis in gender and number sacerdotis: the "o" is long, so penultimate stress |
| 26:4 et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent; |
tenerent...occiderent: subjunctives with ut |
| 26:5 dicebant autem: "Non in die festo, ne tumultus fiat in populo." |
autem: postpositive fiat: subjunctive with ne |
| 26:6 Cum autem esset Iesus in Bethania, in domo Simonis leprosi, |
autem: postpositive esset: subjunctive with cum |
| 26:7 accessit ad eum
mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis. |
effudit: the "u" is long, so penultimate stress |
| 26:8 Videntes autem discipuli indignati sunt dicentes: "Ut quid perditio haec? |
autem: postpositive videntes...indignati sunt : participle plus verb (they saw... and were upset...) ut quid = ut quid est |
| 26:9 Potuit enim istud venumdari multo et dari pauperibus." |
enim: postpositive venumdari...dari: complementary infinitives with potuit |
| 26:10 Sciens autem Iesus ait illis: "Quid molesti estis mulieri? |
sciens...ait : participle plus verb (he was aware... and said...) autem: postpositive |
| Opus enim bonum operata est in me; |
enim: postpositive |
| 26:11 nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis. |
vobiscum = cum vobis autem: postpositive |
| 26:12 Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit. |
enim: postpositive mittens...fecit : participle plus verb (by draining... she did...) haec = haec mulier |
| 26:13 Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius." |
quod: relative pronoun, with an implied antecedent - dicetur et [hoc], quod... |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |