|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
Here
is the text taken from the Evangelium secundum Marcum.
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes
to help you in your reading.
16:12-20 Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam; et illi euntes nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt. Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant. Et dixit eis: "Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super aegrotos manus imponent, et bene habebunt." Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei. Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| 16:12 Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam; |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| 16:13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt. |
|
| 16:14 Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, |
recumbentis illis Undecim apparuit: "as they were reclining (at a meal), he appeared to the eleven" |
| et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant. |
|
| 16:15 Et dixit eis: "Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. |
|
| 16:16 Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; |
|
| qui vero non crediderit, condemnabitur. |
|
| 16:17 Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: |
signa...haec: split phrase |
| in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis, |
|
| 16:18 serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, |
|
| super aegrotos manus imponent, et bene habebunt." |
|
| 16:19 Et Dominus quidem
Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei. |
|
| 16:20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis. |
Domino cooperante...confirmante: both participles, cooperante and confirmante, are in an ablative absolute construction with Domino |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |