BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: Mark 11

Here is the text taken from the Evangelium secundum Marcum. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

15:40-47 Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Iosetis mater et Salome, quae, cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam. Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum, venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Pilatus autem miratus est si iam obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset, et, cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph. Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. Maria autem Magdalene et Maria Iosetis aspiciebant, ubi positus esset.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

15:40 Erant autem
et mulieres
de longe aspicientes,
inter quas
et Maria Magdalene
et Maria
Iacobi minoris et Iosetis mater
et Salome,
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
15:41 quae,
cum esset in Galilaea,
sequebantur eum
et ministrabant ei,
et aliae multae,
quae
simul cum eo
ascenderant Hierosolymam.
 
15:42 Et cum
iam sero esset factum,
quia erat Parasceve,
quod est ante sabbatum,
 
15:43 venit Ioseph
ab Arimathaea
nobilis decurio,
qui et ipse
erat exspectans
regnum Dei,
 
et audacter introivit
ad Pilatum
et petiit corpus Iesu.
 
15:44 Pilatus autem
miratus est
si iam obisset,
et, accersito centurione,
interrogavit eum
si iam mortuus esset,
 
15:45 et,
cum cognovisset a centurione,
donavit corpus
Ioseph.
Ioseph: dative singular (Hebrew names usually do not decline)
15:46 Is autem
mercatus sindonem
et deponens eum
involvit sindone
et posuit eum in monumento,
quod erat excisum de petra,
 
et advolvit lapidem
ad ostium monumenti.
 
15:47 Maria autem Magdalene
et Maria Iosetis
aspiciebant,
ubi positus esset.
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.