BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: Mark 10

Here is the text taken from the Evangelium secundum Marcum. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

15:28-39 Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: "Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat; salvum fac temetipsum descendens de cruce!" Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: "Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus." Etiam qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei. Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: "Heloi, Heloi, lema sabacthani?" quod est interpretatum: "Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?" Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: "Ecce, Eliam vocat." Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: "Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum." Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit. Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum. Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: "Vere homo hic Filius Dei erat."

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

15:28 Et praetereuntes
blasphemabant eum
moventes capita sua
et dicentes:
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
15:29 "Vah,
qui destruit templum
et in tribus diebus aedificat;
 
15:30 salvum fac
temetipsum
descendens de cruce!"
 
15:31 Similiter
et summi sacerdotes
ludentes ad alterutrum
cum scribis
dicebant:
 
"Alios
salvos fecit,
seipsum
non potest salvum facere.
 
15:32 Christus rex Israel
descendat nunc de cruce,
ut videamus
et credamus."
 
Etiam qui
cum eo crucifixi erant,
conviciabantur ei.
 
15:33 Et, facta hora sexta,
tenebrae factae sunt
per totam terram
usque in horam nonam.
 
15:34 Et hora nona
exclamavit Iesus
voce magna:
 
"Heloi, Heloi, lema sabacthani?"
quod est interpretatum:
"Deus meus, Deus meus,
ut quid dereliquisti me?"
 
15:35 Et quidam
de circumstantibus
audientes dicebant:
"Ecce,
Eliam vocat."
 
15:36 Currens autem
unus
et implens spongiam aceto
circumponensque calamo
potum dabat ei
dicens:
 
"Sinite,
videamus,
si veniat Elias
ad deponendum eum."
 
15:37 Iesus autem,
emissa voce magna,
exspiravit.
 
15:38 Et velum templi
scissum est in duo
a sursum
usque deorsum.
 
15:39 Videns autem
centurio,
qui ex adverso stabat,
quia sic clamans exspirasset,
ait:
 
"Vere
homo hic
Filius Dei erat."
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.