|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
Here
is the text taken from the Evangelium secundum Marcum.
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes
to help you in your reading.
15:1-15 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato. Et interrogavit eum Pilatus: "Tu es rex Iudaeorum?" At ille respondens ait illi: "Tu dicis." Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: "Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant." Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent. Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium. Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut faciebat illis. Pilatus autem respondit eis et dixit: "Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum?" Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: "Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum?" At illi iterum clamaverunt: "Crucifige eum!" Pilatus vero dicebat eis: "Quid enim mali fecit?" At illi magis clamaverunt: "Crucifige eum!" Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| 15:1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato. |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| 15:2 Et interrogavit eum Pilatus: "Tu es rex Iudaeorum?" |
|
| At ille respondens ait illi: "Tu dicis." |
|
| 15:3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. |
|
| 15:4 Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: "Non respondes quidquam? |
|
| Vide in quantis te accusant." |
|
| 15:5 Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. |
|
| 15:6 Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent. |
|
| 15:7 Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium. |
|
| 15:8 Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut faciebat illis. |
|
| 15:9 Pilatus autem respondit eis et dixit: |
|
| "Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum?" |
|
| 15:10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. |
|
| 15:11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. |
|
| 15:12 Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: |
|
| "Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum?" |
|
| 15:13 At illi iterum clamaverunt: "Crucifige eum!" |
|
| 15:14 Pilatus vero dicebat eis: "Quid enim mali fecit?" |
|
| At illi magis clamaverunt: "Crucifige eum!" |
|
| 15:15 Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam |
|
| et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |