BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: Mark 7

Here is the text taken from the Evangelium secundum Marcum. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

14:65-72 Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei: "Prophetiza;" et ministri alapis eum caedebant. Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: "Et tu cum hoc Nazareno, Iesu, eras!" At ille negavit dicens: "Neque scio neque novi quid tu dicas!" Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. Et ancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus: "Hic ex illis est!" At ille iterum negabat. Et post pusillum rursus, qui astabant, dicebant Petro: "Vere ex illis es, nam et Galilaeus es." Ille autem coepit anathematizare et iurare: "Nescio hominem istum, quem dicitis!" Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: "Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis." Et coepit flere.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

14:65 Et coeperunt quidam
conspuere eum
et velare faciem eius
et colaphis eum caedere
et dicere ei:
"Prophetiza;"
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
et ministri
alapis eum caedebant.
 
14:66 Et cum esset Petrus
in atrio deorsum,
venit
una ex ancillis summi sacerdotis
 
14:67 et,
cum vidisset Petrum
calefacientem se,
aspiciens illum
ait:
 
"Et tu
cum hoc Nazareno, Iesu,
eras!"
 
14:68 At ille negavit
dicens:
"Neque scio
neque novi
quid tu dicas!"

 
Et exiit foras
ante atrium,
et gallus cantavit.
 
14:69 Et ancilla,
cum vidisset illum,
rursus
coepit dicere circumstantibus:
"Hic ex illis est!"
 
14:70 At ille iterum negabat.  
Et post pusillum rursus,
qui astabant,
dicebant Petro:
 
"Vere
ex illis es,
nam et Galilaeus es."
 
14:71 Ille autem coepit
anathematizare et iurare:
 
"Nescio hominem istum,
quem dicitis!"
 
14:72 Et statim
iterum gallus cantavit;
 
et recordatus est Petrus
verbi,
sicut dixerat ei Iesus:
 
"Priusquam
gallus cantet bis,
ter me negabis."
Et coepit flere.
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.