BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: Mark 6

Here is the text taken from the Evangelium secundum Marcum. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

14:54-64. Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem. Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant. Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant. Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes: "Nos audivimus eum dicentem: "Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo." " Et ne ita quidem conveniens erat testimonium illorum. Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens: "Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te?" Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: "Tu es Christus filius Benedicti?" Iesus autem dixit: "Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli." Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: "Quid adhuc necessarii sunt nobis testes? Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur?" Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

14:54 Et Petrus
a longe secutus est eum
usque intro
in atrium summi sacerdotis
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
et sedebat cum ministris
et calefaciebat se
ad ignem.
 
14:55 Summi vero sacerdotes
et omne concilium
quaerebant
adversus Iesum
testimonium,
ut eum morte afficerent,
nec inveniebant.
 
14:56 Multi enim
testimonium falsum
dicebant adversus eum,
 
et convenientia testimonia
non erant.
 
14:57 Et quidam surgentes
falsum testimonium
ferebant adversus eum
dicentes:
 
14:58 "Nos audivimuseum
dicentem:
 
"Ego dissolvam
templum hoc
manu factum
et intra triduum
aliud
non manu factum
aedificabo." "
 
14:59 Et ne ita quidem
conveniens erat
testimonium illorum.
 
14:60 Et exsurgens
summus sacerdos
in medium
interrogavit Iesum
dicens:
 
"Non respondes quidquam
ad ea,
quae isti testantur
adversum te?"
 
14:61 Ille autem tacebat
et nihil respondit.
 
Rursum summus sacerdos
interrogabat eum
et dicit ei:
"Tu es Christus
filius Benedicti?"
 
14:62 Iesus autem dixit:
"Ego sum,
et videbitis Filium hominis
a dextris sedentem Virtutis
et venientem
cum nubibus caeli."
 
14:63 Summus autem sacerdos
scindens vestimenta sua
ait:
 
"Quid
adhuc necessarii sunt nobis
testes?
 
14:64 Audistis blasphemiam.
Quid vobis videtur?"
 
Qui omnes
condemnaverunt eum
esse reum mortis.
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.