BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: Mark 5

Here is the text taken from the Evangelium secundum Marcum. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

14:42-53. Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est." Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus. Dederat autem traditor eius signum eis dicens: "Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum et ducite caute." Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: "Rabbi;" et osculatus est eum. At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum. Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam. Et respondens Iesus ait illis: "Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis; sed adimpleantur Scripturae." Et relinquentes eum omnes fugerunt. Et adulescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenent eum; at ille, reiecta sindone, nudus profugit. Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et scribae.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

14:42 Surgite,
eamus;
ecce,
qui me tradit,
prope est."
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
14:43 Et confestim,
adhuc eo loquente,
venit Iudas
unus ex Duodecim,
et cum illo
turba
cum gladiis et lignis
a summis sacerdotibus
et scribis et senioribus
.
 
14:44 Dederat autem
traditor eius
signum
eis dicens:
 
"Quemcumque
osculatus fuero,
ipse est;
tenete eum
et ducite caute."
 
14:45 Et cum venisset,
statim accedens ad eum
ait:
"Rabbi;"
et osculatus est eum.
 
14:46 At illi
manus iniecerunt in eum
et tenuerunt eum.
 
14:47 Unus autem quidam
de circumstantibus
educens gladium
percussit
servum summi sacerdotis
et amputavit illi auriculam.
 
14:48 Et respondens
Iesus ait illis:
"Tamquam ad latronem
existis
cum gladiis et lignis
comprehendere me?
 
14:49 Cotidie eram apud vos
in templo docens,
et non me tenuistis;
sed adimpleantur Scripturae."
 
14:50 Et relinquentes eum
omnes fugerunt.
 
14:51 Et adulescens quidam
sequebatur eum
amictus sindone
super nudo,
et tenent eum;
 
14:52 at ille,
reiecta sindone,
nudus profugit.
 
14:53 Et adduxerunt Iesum
ad summum sacerdotem;
 
et conveniunt
omnes summi sacerdotes
et seniores et scribae.
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.