|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
Here
is the text taken from the Evangelium secundum Marcum.
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes
to help you in your reading.
14:32-41 Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: "Sedete hic, donec orem." Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et taedere; et ait illis: "Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate." Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora; et dicebat: "Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu." Et venit et invenit eos dormientes; et ait Petro: "Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma." Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens. Et veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, et ignorabant quid responderent ei. Et venit tertio et ait illis: "Dormite iam et requiescite? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum.
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| 14:32 Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| et ait discipulis
suis: "Sedete hic, donec orem." |
|
| 14:33 Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et taedere; |
|
| 14:34 et ait illis: "Tristis est anima mea usque ad mortem; |
|
| sustinete hic et vigilate." |
|
| 14:35 Et cum processisset paululum, procidebat super terram |
|
| et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora; |
|
| 14:36 et dicebat: "Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. |
|
| Transfer calicem
hunc a me; |
|
| sed non quod ego volo, sed quod tu." |
|
| 14:37 Et venit et invenit eos dormientes; |
|
| et ait Petro: "Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare? |
|
| 14:38 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; |
|
| spiritus quidem promptus, caro vero infirma." |
|
| 14:39 Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens. |
|
| 14:40 Et veniens denuo invenit eos dormientes; |
|
| erant enim oculi
illorum ingravati, et ignorabant quid responderent ei. |
|
| 14:41 Et venit tertio et ait illis: "Dormite iam et requiescite? |
|
| Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum. |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |