BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: Mark 3

Here is the text taken from the Evangelium secundum Marcum. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

14:22-31 Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: "Sumite: hoc est corpus meum." Et accepto calice, gratias agens dedit eis; et biberunt ex illo omnes. Et ait illis: "Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur. Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei." Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum. Et ait eis Iesus: "Omnes scandalizabimini, quia scriptum est: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves." Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam." Petrus autem ait ei: "Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego." Et ait illi Iesus: "Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus." At ille amplius loquebatur: "Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo." Similiter autem et omnes dicebant.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

14:22 Et manducantibus illis,
accepit panem
et benedicens
fregit
et dedit eis
et ait:
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
"Sumite:
hoc est corpus meum."
 
14:23 Et accepto calice,
gratias agens
dedit eis;
et biberunt ex illo
omnes.
 
14:24 Et ait illis:
"Hic est
sanguis meus novi testamenti,
qui pro multis effunditur.
 
14:25 Amen dico vobis:
Iam non bibam
de genimine vitis
usque in diem illum,
cum illud bibam
novum
in regno Dei."
 
14:26 Et hymno dicto,
exierunt in montem Olivarum.
 
14:27 Et ait eis Iesus:
"Omnes scandalizabimini,
quia scriptum est:
 
"Percutiam pastorem,
et dispergentur oves."
 
14:28 Sed
posteaquam resurrexero,
praecedam vos
in Galilaeam."
 
14:29 Petrus autem ait ei:
"Et si omnes
scandalizati fuerint,
sed non ego."
 
14:30 Et ait illi Iesus:
"Amen dico tibi:
Tu hodie,
in nocte hac,
priusquam bis
gallus vocem dederit,
ter me es negaturus."
 
14:31 At ille
amplius loquebatur:
"Et si oportuerit me
commori tibi,
non te negabo."
 
Similiter autem
et omnes dicebant.
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.