BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: Mark 2

Here is the text taken from the Evangelium secundum Marcum. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

14:12-21 Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: "Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha?" Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: "Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagoenam aquae baiulans; sequimini eum et, quocumque introierit, dicite domino domus: "Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?" Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum paratum; et illic parate nobis." Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. Et vespere facto, venit cum Duodecim. Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: "Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum." Coeperunt contristari et dicere ei singillatim: "Numquid ego?" Qui ait illis: "Unus ex Duodecim, qui intingit mecum in catino. Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo ille."

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

14:12 Et primo die Azymorum,
quando Pascha immolabant,
dicunt ei discipuli eius:
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
"Quo vis
eamus
et paremus,
ut manduces Pascha?"
 
14:13 Et mittit
duos ex discipulis suis
et dicit eis:
 
"Ite in civitatem,
et occurret vobis homo
lagoenam aquae baiulans;
 
14:14 sequimini eum,
et,
quocumque introierit,
dicite domino domus:
 
"Magister dicit:
"Ubi est refectio mea,
ubi Pascha
cum discipulis meis
manducem?" "
 
14:15 Et ipse
vobis demonstrabit
cenaculum grande
stratum paratum
;
et illic parate nobis."
 
14:16 Et abierunt
discipuli
et venerunt in civitatem
et invenerunt,
sicut dixerat illis,
et paraverunt Pascha.
 
14:17 Et vespere facto,
venit cum Duodecim.
 
14:18 Et
discumbentibus eis
et manducantibus
,
ait Iesus:
 
"Amen dico vobis:
Unus ex vobis
me tradet,
qui manducat mecum."
 
14:19 Coeperunt
contristari
et dicere ei singillatim:
"Numquid ego?"
 
14:20 Qui ait illis:
"Unus ex Duodecim,
qui intingit mecum
in catino.
 
14:21 Nam
Filius quidem hominis
vadit,
sicut scriptum est de eo.
 
Vae autem homini illi,
per quem
Filius hominis traditur!
 
Bonum est ei,
si non esset natus
homo ille."
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.