|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
Here
is the text taken from the Evangelium secundum Marcum.
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes
to help you in your reading.
14:1-11 Erat autem Pascha et Azyma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent; dicebant enim:"Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi." Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius. Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: "Ut quid perditio ista unguenti facta est? Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus." Et fremebant in eam. Iesus autem dixit: "Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis. Quod habuit, operata est: praevenit ungere corpus meum in sepulturam. Amen autem dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium in universum mundum, et, quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius." Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| 14:1 Erat autem Pascha et Azyma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent; |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| 14:2 dicebant enim: "Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi." |
|
| 14:3 Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius. |
|
| 14:4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: |
|
| "Ut quid perditio ista unguenti facta est? |
|
| 14:5 Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus." |
|
| Et fremebant in eam. | |
| 14:6 Iesus autem dixit: "Sinite eam; quid illi molesti estis? |
|
| Bonum opus operata est in me. |
|
| 14:7 Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis. |
|
| 14:8 Quod habuit, operata est: praevenit ungere corpus meum in sepulturam. |
|
| 14:9 Amen autem dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium in universum mundum, et, quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius." |
|
| 14:10 Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. |
|
| 14:11 Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. |
|
| Et quaerebat quomodo illum opportune traderet. |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |