BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: Luke 16

Here is the text taken from the Evangelium secundum Lucam. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

24:44-53 Et dixit ad eos: "Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me." Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas. Et dixit eis: "Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Vos estis testes horum. Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto." Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis. Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum. Et ipsi adoraverunt eum et regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno et erant semper in templo benedicentes Deum.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

24:44 Et dixit ad eos:
"Haec
sunt verba,
quae locutus sum ad vos,
cum adhuc essem vobiscum,
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
quoniam necesse est
impleri omnia,
quae scripta sunt
in Lege Moysis
et Prophetis et Psalmis

de me."
 
24:45 Tunc
aperuit illis sensum,
ut intellegerent Scripturas.
 
24:46 Et dixit eis:
"Sic scriptum est,
 
Christum pati
et resurgere a mortuis
die tertia,
 
24:47 et praedicari
in nomine eius
paenitentiam
in remissionem peccatorum
in omnes gentes,
incipientibus ab Ierusalem.
incipientibus = his rebus incipientibus
24:48 Vos estis
testes horum.
 
24:49 Et ecce
ego mitto
promissum Patris mei
in vos;
 
vos autem
sedete in civitate,
quoadusque induamini virtutem
ex alto."
 
24:50 Eduxit autem eos
foras
usque in Bethaniam
 
et, elevatis manibus suis,
benedixit eis.
 
24:51 Et factum est,
dum benediceret illis,
recessit ab eis
et ferebatur in caelum.
 
24:52 Et ipsi
adoraverunt eum
et regressi sunt
in Ierusalem
cum gaudio magno
 
24:53 et erant
semper in templo
benedicentes Deum.
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.