BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: Luke 15

Here is the text taken from the Evangelium secundum Lucam. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

24:32-43 Et dixerunt ad invicem: "Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis Scripturas?" Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant, dicentes: "Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni." Et ipsi narrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: "Pax vobis!" Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. Et dixit eis: "Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere." Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: "Habetis hic aliquid, quod manducetur?" At illi obtulerunt ei partem piscis assi. Et sumens, coram eis manducavit.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

24:32 Et dixerunt ad invicem:
"Nonne cor nostrum
ardens erat in nobis,
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
dum loqueretur nobis
in via
et aperiret nobis Scripturas?"
 
24:33 Et surgentes
eadem hora regressi sunt
in Ierusalem

 
et invenerunt
congregatos
Undecim et eos,
qui cum ipsis erant,
dicentes:
 
24:34 "Surrexit Dominus
vere
et apparuit Simoni."
 
24:35 Et ipsi narrabant,
quae gesta erant in via,
 
et quomodo
cognoverunt eum
in fractione panis.
 
24:36 Dum haec autem loquuntur,
ipse
stetit in medio eorum
et dicit eis:
"Pax vobis!"
 
24:37 Conturbati vero
et conterriti
existimabant
se
spiritum videre.
 
24:38 Et dixit eis:
"Quid turbati estis,
 
et quare
cogitationes ascendunt
in corda vestra?
 
24:39 Videte
manus meas et pedes meos,
quia ipse ego sum!
 
Palpate me
et videte,
quia spiritus
carnem et ossa non habet,
sicut me
videtis habere."
 
24:40 Et cum hoc dixisset,
ostendit eis
manus et pedes.
 
24:41 Adhuc autem
illis non credentibus
prae gaudio
et mirantibus,
dixit eis:
illis non credentibus...et mirantibus: split phrase - both participles are in an ablative absolute construction with illis
"Habetis hic
aliquid,
quod manducetur?"
 
24:42 At illi
obtulerunt ei
partem piscis assi.
 
24:43 Et sumens,
coram eis
manducavit.
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.