BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: Luke 14

Here is the text taken from the Evangelium secundum Lucam. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

24:22-31 Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt." Et ipse dixit ad eos: "O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae! Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam?" Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. Et coegerunt illum dicentes: "Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies." Et intravit, ut maneret cum illis. Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

24:22 Sed
et mulieres quaedam
ex nostris
terruerunt nos,
quae
ante lucem
fuerunt ad monumentum
 
24:23 et,
non invento corpore eius,
venerunt
dicentes
se
etiam visionem angelorum
vidisse,
 
qui dicunt
eum vivere.
 
24:24 Et abierunt
quidam ex nostris
ad monumentum
 
et ita invenerunt,
sicut mulieres dixerunt,
 
ipsum vero
non viderunt."
 
24:25 Et ipse
dixit ad eos:
"O stulti
et tardi corde
ad credendum
in omnibus,
quae locuti sunt Prophetae!
 
24:26 Nonne
haec oportuit pati Christum
et intrare in gloriam suam?"
 
24:27 Et incipiens
a Moyse et omnibus Prophetis
interpretabatur illis
in omnibus Scripturis,
quae de ipso erant.
 
24:28
Et appropinquaverunt castello,
quo ibant,

 
et ipse
se finxit
longius ire.
 
24:29 Et coegerunt illum
dicentes:
"Mane nobiscum,
quoniam advesperascit,
et inclinata est iam
dies."
 
Et intravit,
ut maneret cum illis.
 
24:30 Et factum est,
dum recumberet cum illis,
accepit panem
et benedixit
ac fregit
et porrigebat illis.
 
24:31 Et aperti sunt
oculi eorum,
et cognoverunt eum;
 
et ipse
evanuit ab eis.
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.