BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: Luke 13

Here is the text taken from the Evangelium secundum Lucam. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

24:13-21 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus; et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quae acciderant. Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis; oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Et ait ad illos: "Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes?" Et steterunt tristes. Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: "Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus?" Quibus ille dixit: "Quae?" Et illi dixerunt ei: "De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

24:13 Et ecce
duo ex illis
ibant ipsa die
in castellum,
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
quod erat
in spatio stadiorum sexaginta
ab Ierusalem
nomine Emmaus;
 
24:14 et ipsi
loquebantur ad invicem
de his omnibus,
quae acciderant.
 
24:15 Et factum est,
dum fabularentur
et secum quaererent,
 
et ipse Iesus
appropinquans
ibat cum illis;
 
24:16 oculi autem illorum
tenebantur,
ne eum agnoscerent.
 
24:17 Et ait ad illos:
"Qui sunt hi sermones,
quos confertis ad invicem
ambulantes?"
 
Et steterunt tristes.  
24:18 Et respondens
unus,
cui nomen Cleopas,
dixit ei:
 
"Tu
solus peregrinus es
in Ierusalem
et non cognovisti,
quae facta sunt
in illa
his diebus?"
 
24:19 Quibus ille dixit:
"Quae?"
 
Et illi dixerunt ei:
"De Iesu Nazareno,
qui fuit vir
propheta,
potens in opere et sermone
coram Deo et omni populo;
 
24:20 et quomodo
eum tradiderunt
summi sacerdotes
et principes nostri
in damnationem mortis
et crucifixerunt eum.
 
24:21 Nos autem
sperabamus,
quia ipse
esset redempturus Israel;
 
at nunc
super haec omnia
tertia dies
hodie
quod haec facta sunt.
Israel: accusative singular (most Hebrew names do not decline)

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.