BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: Luke 12

Here is the text taken from the Evangelium secundum Lucam. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

24:1-12 Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata. Et invenerunt lapidem revolutum a monumento; et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: "Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: "Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere." Et recordatae sunt verborum eius et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus. Erat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant ad apostolos haec. Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis. Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

24:1 Prima autem sabbatorum,
valde diluculo
venerunt ad monumentum
portantes,
quae paraverant, aromata.
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
24:2 Et invenerunt lapidem
revolutum a monumento;
 
24:3 et ingressae
non invenerunt
corpus Domini Iesu.
 
24:4 Et factum est,
dum mente haesitarent
de isto,
ecce duo viri
steterunt secus illas
in veste fulgenti.
 
24:5 Cum timerent autem
et declinarent vultum
in terram,
dixerunt ad illas:
 
"Quid quaeritis viventem
cum mortuis?
 
24:6 Non est hic,
sed surrexit.
 
Recordamini
qualiter locutus est vobis,
cum adhuc in Galilaea esset,
dicens:
 
24:7 "Oportet
Filium hominis tradi
in manus hominum peccatorum
et crucifigi
et die tertia resurgere."
 
24:8 Et recordatae sunt
verborum eius
 
24:9 et regressae a monumento
nuntiaverunt haec omnia
illis Undecim
et ceteris omnibus.
 
24:10 Erat autem
Maria Magdalene
et Ioanna
et Maria Iacobi;
 
et ceterae cum eis
dicebant ad apostolos
haec.
 
24:11 Et visa sunt
ante illos
sicut deliramentum
verba ista,
et non credebant illis.
 
24:12 Petrus autem
surgens
cucurrit ad monumentum
et procumbens
videt linteamina sola;
 
et rediit ad sua
mirans,
quod factum fuerat.
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.