|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
Here
is the text taken from the Evangelium secundum Lucam.
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes
to help you in your reading.
23:47-56 Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: "Vere hic homo iustus erat!" Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant, quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea, haec videntes. Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus Hic non consenserat consilio et actibus eorum — ab Arimathaea civitate Iudaeorum, qui exspectabat regnum Dei, hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat. Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius; et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| 23:47 Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| "Vere hic homo iustus erat!" |
|
| 23:48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant, quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. |
|
| 23:49 Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea, haec videntes. |
|
| 23:50 Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus |
|
| 23:51 Hic non consenserat consilio et actibus eorum — ab Arimathaea civitate Iudaeorum, qui exspectabat regnum Dei, |
|
| 23:52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu |
|
| 23:53 et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. |
depositum = depositum de cruce |
| 23:54 Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat. |
|
| 23:55 Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius; |
|
| 23:56 et revertentes paraverunt aromata et unguenta |
|
| et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |