|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
Here
is the text taken from the Evangelium secundum Lucam.
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes
to help you in your reading.
23:35-46 Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: "Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus!" Illudebant autem ei et milites accedentes, acetum offerentes illi et dicentes: "Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac!" Erat autem et superscriptio super illum: "Hic est rex Iudaeorum." Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: "Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos!" Respondens autem alter increpabat illum dicens: "Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es? Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit." Et dicebat: "Iesu, memento mei, cum veneris in regnum tuum." Et dixit illi: "Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso." Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam, et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. Et clamans voce magna Iesus ait: "Pater, in manus tuas commendo spiritum meum;" et haec dicens exspiravit.
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| 23:35 Et stabat populus exspectans. |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| Et deridebant illum et principes dicentes: |
|
| "Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus!" |
|
| 23:36 Illudebant autem ei et milites accedentes, acetum offerentes illi et dicentes: |
|
| 23:37 "Si tu
es rex Iudaeorum, salvum te fac!" |
|
| 23:38 Erat autem et superscriptio super illum: "Hic est rex Iudaeorum." |
|
| 23:39 Unus autem
de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: |
|
| "Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos!" |
|
| 23:40 Respondens autem alter increpabat illum dicens: |
|
| "Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es? |
|
| 23:41 Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! |
|
| Hic vero nihil mali gessit." |
|
| 23:42 Et dicebat: "Iesu, memento mei, cum veneris in regnum tuum." |
|
| 23:43 Et dixit illi: "Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso." |
|
| 23:44 Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam, |
|
| 23:45 et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. |
|
| 23:46 Et clamans voce magna Iesus ait: |
|
| "Pater, in manus tuas commendo spiritum meum;" et haec dicens exspiravit. |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |