BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: Luke 9

Here is the text taken from the Evangelium secundum Lucam. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

23:26-34 Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum. Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabant eum. Conversus autem ad illas Iesus dixit: "Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros, quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: "Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!”. Tunc incipient dicere montibus: "Cadite super nos!”, et collibus: "Operite nos!”, quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?" Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris. Iesus autem dicebat: "Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt." Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

23:26
Et cum abducerent eum,
apprehenderunt
Simonem quendam
Cyrenensem
venientem de villa
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
et imposuerunt illi
crucem portare
post Iesum.
 
23:27 Sequebatur autem illum
multa turba populi et mulierum,
quae plangebant
et lamentabant eum.
 
23:28 Conversus autem
ad illas
Iesus dixit:
 
"Filiae Ierusalem,
nolite flere super me,
sed super vos ipsas flete
et super filios vestros,
 
23:29 quoniam
ecce
venient dies,
in quibus dicent:
steriles et ventres: adverbial use of et ("even the fruitless wombs")
"Beatae
steriles et ventres,
qui non genuerunt,
et ubera,
quae non lactaverunt!"
 
23:30 Tunc
incipient dicere montibus:
"Cadite super nos!"
et collibus:
"Operite nos!"
 
23:31 quia
si in viridi ligno
haec faciunt,
in arido
quid fiet?"
 
23:32 Ducebantur autem
et alii duo nequam
cum eo,
ut interficerentur.
 
23:33 Et postquam venerunt
in locum,
qui vocatur Calvariae,
 
ibi crucifixerunt eum
et latrones,
unum a dextris
et alterum a sinistris.
 
23:34 Iesus autem dicebat:
"Pater, dimitte illis,
non enim sciunt
quid faciunt."
 
Dividentes vero
vestimenta eius
miserunt sortes.
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.