BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: Luke 8

Here is the text taken from the Evangelium secundum Lucam. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

23:13-25 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe, dixit ad illos: "Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis, sed neque Herodes; remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum est ei. Emendatum ergo illum dimittam." Exclamavit autem universa turba dicens: "Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam!” qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum, at illi succlamabant dicentes: "Crucifige, crucifige illum!" Ille autem tertio dixit ad illos: "Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam." At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum. Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum: dimisit autem eum, qui propter seditionem et homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant; Iesum vero tradidit voluntati eorum.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

23:13 Pilatus autem,
convocatis
principibus sacerdotum
et magistratibus et plebe
,
dixit ad illos:
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
23:14 "Obtulistis mihi
hunc hominem
quasi avertentem populum,
 
et ecce
ego
coram vobis interrogans
nullam causam inveni
in homine isto
ex his,
in quibus eum accusatis,
 
23:15 sed neque Herodes;
remisit enim illum
ad nos.
 
Et ecce
nihil dignum morte
actum est ei.
 
23:16 Emendatum ergo
illum dimittam."
 
23:17 Exclamavit autem
universa turba
dicens:
 
23:18 "Tolle hunc
et dimitte nobis Barabbam!”
 
23:19 qui erat
propter seditionem quandam
factam in civitate
et homicidium
missus in carcerem.

propter seditionem...et homicidium: split phrase

erat...missus: split phrase

23:20 Iterum autem
Pilatus locutus est ad illos
volens dimittere Iesum,
 
23:21 at illi succlamabant
dicentes:
"Crucifige,
crucifige illum!"
 
23:22 Ille autem
tertio dixit ad illos:
"Quid enim mali
fecit iste?
 
Nullam causam mortis
invenio in eo;
 
corripiam ergo illum
et dimittam."
 
23:23 At illi instabant
vocibus magnis
postulantes,
ut crucifigeretur,
et invalescebant voces eorum.
 
23:24 Et Pilatus
adiudicavit
fieri petitionem eorum:
 
23:25 dimisit autem eum,
qui
propter seditionem et homicidium
missus fuerat in carcerem,
quem petebant;
 
Iesum vero
tradidit voluntati eorum.
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.