BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: Luke 7

Here is the text taken from the Evangelium secundum Lucam. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

23:3-12 Pilatus autem interrogavit eum dicens: "Tu es rex Iudaeorum?" At ille respondens ait: "Tu dicis." Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: "Nihil invenio causae in hoc homine." At illi invalescebant dicentes: "Commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc!" Pilatus autem audiens interrogavit si homo Galilaeus esset; et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus. Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. Interrogabat autem illum multis sermonibus; at ipse nihil illi respondebat. Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum. Facti sunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

23:3 Pilatus autem
interrogavit eum
dicens:
"Tu es rex Iudaeorum?"
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
At ille
respondens ait:
"Tu dicis."
 
23:4 Ait autem Pilatus
ad principes sacerdotum
et turbas
:
 
"Nihil invenio causae
in hoc homine."
 
23:5 At illi invalescebant
dicentes:
 
"Commovet populum
docens per universam Iudaeam
et incipiens a Galilaea
usque huc!"
 
23:6 Pilatus autem
audiens
interrogavit
si homo
Galilaeus esset;
 
23:7 et ut cognovit
quod de Herodis potestate
esset,
remisit eum ad Herodem,
 
qui et ipse
Hierosolymis erat
illis diebus.
 
23:8 Herodes autem,
viso Iesu,
gavisus est valde;
 
erat enim
cupiens
ex multo tempore
videre eum,
 
eo
quod audiret de illo
et sperabat
signum aliquod videre
ab eo fieri.
 
23:9 Interrogabat autem illum
multis sermonibus;
 
at ipse
nihil illi respondebat.
 
23:10 Stabant etiam
principes sacerdotum
et scribae
constanter accusantes eum.
 
23:11 Sprevit autem illum
Herodes
cum exercitu suo
 
et illusit
indutum veste alba
et remisit ad Pilatum.
 
23:12 Facti sunt autem amici
inter se
Herodes et Pilatus
in ipsa die;
 
nam antea
inimici erant
ad invicem.
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.