|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
Here
is the text taken from the Evangelium secundum Lucam.
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes
to help you in your reading.
22:63-23:2 Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes; et velaverunt eum et interrogabant eum dicentes:"Prophetiza: Quis est, qui te percussit?" Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes: "Si tu es Christus, dic nobis." Et ait illis: "Si vobis dixero, non credetis; si autem interrogavero, non respondebitis mihi. Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei." Dixerunt autem omnes:"Tu ergo es Filius Dei?" Qui ait ad illos: "Vos dicitis quia ego sum." At illi dixerunt:"Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore eius!" Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum. Coeperunt autem accusare illum dicentes: "Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse."
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| 22:63 Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes; |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| 22:64 et velaverunt eum et interrogabant eum dicentes: |
|
| "Prophetiza: Quis est, qui te percussit?" |
|
| 22:65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. |
|
| 22:66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae |
|
| et duxerunt illum in concilium suum dicentes: |
|
| 22:67 "Si tu es Christus, dic nobis." |
|
| Et ait illis: "Si vobis dixero, non credetis; |
|
| 22:68 si autem interrogavero, non respondebitis mihi. |
|
| 22:69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei." |
|
| 22:70 Dixerunt autem omnes: "Tu ergo es Filius Dei?" |
|
| Qui ait ad
illos: "Vos dicitis quia ego sum." |
|
| 22:71 At illi dixerunt: "Quid adhuc desideramus testimonium? |
ipsi = nos ipsi |
| Ipsi enim audivimus de ore eius!" |
|
| 23:1 Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum. |
|
| 23:2 Coeperunt autem accusare illum dicentes: |
|
| "Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse." |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |