BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: Luke 5

Here is the text taken from the Evangelium secundum Lucam. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

22:52-62 Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: "Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? Cum cotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me; sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum." Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe. Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum. Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit: "Et hic cum illo erat!" At ille negavit eum dicens: "Mulier, non novi illum!" Et post pusillum alius videns eum dixit: "Et tu de illis es!" Petrus vero ait: "O homo, non sum!" Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: "Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est!" Et ait Petrus: "Homo, nescio quid dicis!" Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus. Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: "Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis." Et egressus foras flevit amare.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

22:52 Dixit autem Iesus
ad eos,
qui venerant ad se
principes sacerdotum
et magistratus templi
et seniores:
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
"Quasi ad latronem
existis
cum gladiis et fustibus?
 
22:53 Cum cotidie
vobiscum fuerim
in templo,
non extendistis manus in me;
 
sed haec est
hora vestra
et potestas tenebrarum."
 
22:54
Comprehendentes autem eum,
duxerunt
et introduxerunt
in domum principis sacerdotum.
 
Petrus vero
sequebatur a longe.
 
22:55 Accenso autem igni
in medio atrio
et circumsedentibus illis,
sedebat Petrus
in medio eorum.
 
22:56 Quem cum vidisset
ancilla quaedam
sedentem ad lumen
et eum fuisset intuita,
dixit:
 
22:57 "Et hic
cum illo erat!"
 
At ille negavit eum
dicens:
 
22:58 "Mulier,
non novi illum!"
 
Et post pusillum
alius
videns eum
dixit:
"Et tu
de illis es!"
 
Petrus vero ait:
"O homo,
non sum!"
 
22:59 Et intervallo facto
quasi horae unius,
alius quidam affirmabat
dicens:
 
"Vere
et hic
cum illo erat,
nam et Galilaeus est!"
 
22:60 Et ait Petrus:
"Homo,
nescio
quid dicis!"
 
Et continuo
adhuc illo loquente
cantavit gallus.
 
22:61 Et conversus
Dominus respexit Petrum;
 
et recordatus est Petrus
verbi Domini,
 
sicut dixit ei:
"Priusquam
gallus cantet hodie,
ter me negabis."
 
22:62 Et egressus foras
flevit amare.
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.