BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: Luke 4

Here is the text taken from the Evangelium secundum Lucam. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

22:39-51 Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli. Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: "Orate, ne intretis in tentationem." Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat dicens: "Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verum tamen non mea voluntas sed tua fiat." Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat. Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos, invenit eos dormientes prae tristitia et ait illis: "Quid dormitis? Surgite; orate, ne intretis in tentationem." Adhuc eo loquente, ecce turba; et, qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum. Iesus autem dixit ei: "Iuda, osculo Filium hominis tradis?" Videntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt: "Domine, si percutimus in gladio?" Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram. Respondens autem Iesus ait: "Sinite usque huc!" Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

22:39 Et egressus
ibat
secundum consuetudinem
in montem Olivarum;
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
secuti sunt autem illum
et discipuli.
 
22:40 Et cum pervenisset
ad locum,
dixit illis:
 
"Orate,
ne intretis in tentationem."
 
22:41 Et ipse
avulsus est ab eis,
quantum iactus est lapidis,
 
et, positis genibus,
orabat
dicens:
 
22:42 "Pater, si vis,
transfer calicem istum
a me;
 
verum tamen
non mea voluntas
sed tua
fiat."
 
22:43 Apparuit autem illi
angelus
de caelo
confortans eum.
 
Et factus in agonia
prolixius orabat.
 
22:44 Et factus est sudor eius
sicut guttae sanguinis
decurrentis in terram.
 
22:45 Et cum surrexisset
ab oratione
et venisset ad discipulos,
invenit eos
dormientes
prae tristitia
 
22:46 et ait illis:
"Quid dormitis?
 
Surgite;
orate,
ne intretis in tentationem."
 
22:47 Adhuc eo loquente,
ecce turba;
 
et, qui vocabatur Iudas,
unus de Duodecim,
antecedebat eos
 
et appropinquavit Iesu,
ut oscularetur eum.
 
22:48 Iesus autem
dixit ei:
"Iuda,
osculo
Filium hominis tradis?"
 
22:49 Videntes autem
hi, qui circa ipsum erant,
quod futurum erat,
dixerunt:
 
"Domine,
si percutimus in gladio?"
 
22:50 Et percussit
unus ex illis
servum principis sacerdotum
et amputavit
auriculam eius dextram.
 
22:51 Respondens autem
Iesus ait:
"Sinite usque huc!"
 
Et cum tetigisset
auriculam eius,
sanavit eum.
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.