BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: Luke 3

Here is the text taken from the Evangelium secundum Lucam. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

22:28-38 Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis; et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel. Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos." Qui dixit ei: "Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire." Et ille dixit: "Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me." Et dixit eis: "Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?" At illi dixerunt: "Nihil." Dixit ergo eis: "Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et, qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me, illud: "Cum iniustis deputatus est”. Etenim ea, quae sunt de me, adimpletionem habent." At illi dixerunt: "Domine, ecce gladii duo hic." At ille dixit eis: "Satis est."

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

22:28 Vos autem estis,
qui permansistis mecum
in tentationibus meis;
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
22:29 et ego dispono vobis,
sicut disposuit mihi
Pater meus
regnum,
 
22:30 ut edatis
et bibatis
super mensam meam
in regno meo
 
et sedeatis super thronos
iudicantes
duodecim tribus Israel.
 
22:31 Simon, Simon,
ecce Satanas
expetivit vos,
ut cribraret
sicut triticum;
 
22:32 ego autem
rogavi pro te,
ut non deficiat
fides tua.
 
Et tu,
aliquando conversus,
confirma fratres tuos."
 
22:33 Qui dixit ei:
"Domine,
tecum paratus sum
et in carcerem
et in mortem
ire."
 
22:34 Et ille dixit:
"Dico tibi, Petre,
non cantabit hodie gallus,
donec ter abneges
nosse me."
 
22:35 Et dixit eis:
"Quando misi vos
sine sacculo et pera
et calceamentis,
numquid
aliquid defuit vobis?"
 
At illi dixerunt:
"Nihil."
 
22:36 Dixit ergo eis:
"Sed nunc,
qui habet sacculum,
tollat,
similiter et peram;
 
et, qui non habet,
vendat tunicam suam
et emat gladium.
 
22:37 Dico enim vobis:
Hoc,
quod scriptum est,
oportet impleri in me,
 
illud:
"Cum iniustis
deputatus est."
 
Etenim ea,
quae sunt de me,
adimpletionem habent."
 
22:38 At illi dixerunt:
"Domine,
ecce gladii duo hic."
 
At ille dixit eis:
"Satis est."
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.