|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
Here
is the text taken from the Evangelium secundum Ioannem .
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes
to help you in your reading.
21:18-25 Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis." 21:19 Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: "Sequere me." 21:20 Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: "Domine, quis est qui tradit te?" 21:21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: "Domine, hic autem quid?" 21:22 Dicit ei Iesus: "Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere." 21:23 Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus ille non moritur. Non autem dixit ei Iesus: "Non moritur," sed: "Si eum volo manere donec veniam, quid ad te?" 21:24 Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius. 21:25 Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus; quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros.
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| 21:18 Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis." |
|
| 21:19 Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. |
|
| Et hoc cum dixisset, dicit ei: "Sequere me." |
|
| 21:20 Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, |
|
| qui et recubuit in
cena super pectus eius et dixit: "Domine, quis est qui tradit te?" |
|
| 21:21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: |
Iesu: dative |
| "Domine, hic autem quid?" |
|
| 21:22 Dicit ei Iesus: "Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? |
|
| Tu me sequere." | |
| 21:23 Exivit ergo sermo
iste in fratres, quia discipulus ille non moritur. |
|
| Non autem dixit ei Iesus: "Non moritur," |
|
| sed: "Si eum volo manere donec veniam, quid ad te?" |
|
| 21:24 Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; |
|
| et scimus quia verum est testimonium eius. |
|
| 21:25 Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus; |
|
| quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros. |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |