|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
Here
is the text taken from the Evangelium secundum Ioannem .
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes
to help you in your reading.
21:11-17 Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete. Dicit eis Iesus: "Venite, prandete." Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: "Tu quis es?," scientes quia Dominus est. Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter. Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis. Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: "Simon Ioannis, diligis me plus his?" Dicit ei: "Etiam, Domine, tu scis quia amo te." Dicit ei: "Pasce agnos meos." Dicit ei iterum secundo: "Simon Ioannis, diligis me?" Ait illi: "Etiam, Domine, tu scis quia amo te." Dicit ei: "Pasce oves meas." Dicit ei tertio: "Simon Ioannis, amas me?" Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: "Amas me?," et dicit ei: "Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te." Dicit ei: "Pasce oves meas.
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| 21:11 Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| et cum tanti essent, non est scissum rete. |
|
| 21:12 Dicit eis Iesus: "Venite, prandete." |
|
| Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: "Tu quis es?" scientes quia Dominus est. |
|
| 21:13 Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter. |
|
| 21:14 Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis. |
|
| 21:15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: "Simon Ioannis, diligis me plus his?" |
|
| Dicit ei: "Etiam, Domine, tu scis quia amo te." |
|
| Dicit ei: "Pasce agnos meos." |
|
| 21:16 Dicit ei iterum secundo: "Simon Ioannis, diligis me?" |
|
| Ait illi: "Etiam, Domine, tu scis quia amo te." |
|
| Dicit ei: "Pasce oves meas." |
|
| 21:17 Dicit ei tertio: "Simon Ioannis, amas me?" |
|
| Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: "Amas me?," |
|
| et dicit ei: "Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te." |
|
| Dicit ei: "Pasce oves meas. |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |