|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
Here
is the text taken from the Evangelium secundum Ioannem .
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes
to help you in your reading.
21:1-10 Postea manifestavit se iterum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic. Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo. Dicit eis Simon Petrus: "Vado piscari." Dicunt ei: "Venimus et nos tecum." Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt. Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est. Dicit ergo eis Iesus: "Pueri, numquid pulmentarium habetis?" Responderunt ei: "Non." Ille autem dixit eis: "Mittite in dexteram navigii rete et invenietis." Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: "Dominus est!" Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem. Dicit eis Iesus: "Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc."
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| 21:1 Postea manifestavit se iterum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| manifestavit autem sic. | |
| 21:2 Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo. |
|
| 21:3 Dicit eis Simon Petrus: "Vado piscari." |
|
| Dicunt ei: "Venimus et nos tecum." |
|
| Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt. |
|
| 21:4 Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; |
|
| non tamen sciebant discipuli quia Iesus est. |
|
| 21:5 Dicit ergo eis Iesus: "Pueri, numquid pulmentarium habetis?" |
|
| Responderunt ei: "Non." |
|
| 21:6 Ille autem dixit eis: "Mittite in dexteram navigii rete et invenietis." |
|
| Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium. |
|
| 21:7 Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: "Dominus est!" |
|
| Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; |
|
| 21:8 alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. |
|
| 21:9 Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem. |
|
| 21:10 Dicit eis Iesus: "Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc." |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |