BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: John 11

Here is the text taken from the Evangelium secundum Ioannem . Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

20:19-25 Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: "Pax vobis!" Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. Dixit ergo eis iterum: "Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos." Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: "Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt." Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus. Dicebant ergo ei alii discipuli: "Vidimus Dominum!" Ille autem dixit eis: "Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam."

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

20:19 Cum esset ergo sero
die illa
prima sabbatorum
,
et fores essent clausae,
ubi erant discipuli,
propter metum Iudaeorum,
venit Iesus
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
et stetit in medio
et dicit eis:
"Pax vobis!"
 
20:20 Et hoc cum dixisset,
ostendit eis manus et latus.
 
Gavisi sunt ergo discipuli,
viso Domino.
 
20:21 Dixit ergo eis iterum:
"Pax vobis!
 
Sicut misit me Pater,
et ego mitto vos."
 
20:22 Et cum hoc dixisset,
insufflavit
et dicit eis:
"Accipite Spiritum Sanctum.
 
20:23 Quorum remiseritis peccata,
remissa sunt eis;
 
quorum retinueritis,
retenta sunt."
 
20:24 Thomas autem,
unus ex Duodecim,
qui dicitur Didymus,
non erat cum eis,
quando venit Iesus.
 
20:25 Dicebant ergo ei
alii discipuli:
"Vidimus Dominum!"
 
Ille autem dixit eis:
"Nisi videro
in manibus eius
signum clavorum
et mittam digitum meum
in signum clavorum
et mittam manum meam
in latus eius,
non credam."
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.