BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: John 10

Here is the text taken from the Evangelium secundum Ioannem . Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

20:11-18 Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. Et dicunt ei illi: "Mulier, quid ploras?" Dicit eis: "Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum." Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quia Iesus est. Dicit ei Iesus: "Mulier, quid ploras? Quem quaeris?" Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: "Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam." Dicit ei Iesus: "Maria!" Conversa illa dicit ei Hebraice: "Rabbuni! ” — quod dicitur Magister. Dicit ei Iesus: "Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum." Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: "Vidi Dominum!" et quia haec dixit ei.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

20:11 Maria autem
stabat ad monumentum
foris plorans.
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
Dum ergo fleret,
inclinavit se in monumentum
 
20:12 et videt duos angelos
in albis sedentes,
unum ad caput
et unum ad pedes,
ubi positum fuerat
corpus Iesu.
 
20:13 Et dicunt ei illi:
"Mulier, quid ploras?"
 
Dicit eis:
"Tulerunt Dominum meum,
et nescio,
ubi posuerunt eum."
 
20:14 Haec cum dixisset,
conversa est retrorsum
et videt Iesum
stantem;
 
et non sciebat
quia Iesus est.
 
20:15 Dicit ei Iesus:
"Mulier, quid ploras?
Quem quaeris?"
 
Illa,
existimans
quia hortulanus esset,
dicit ei:
 
"Domine,
si tu sustulisti eum,
dicito mihi,
ubi posuisti eum,
et ego eum tollam."
 
20:16 Dicit ei Iesus:
"Maria!"
 
Conversa illa
dicit ei Hebraice:
"Rabbuni! ” —
quod dicitur Magister.
 
20:17 Dicit ei Iesus:
"Iam noli me tenere,
 
nondum enim ascendi
ad Patrem;
 
vade autem
ad fratres meos
et dic eis:
 
"Ascendo
ad Patrem meum
et Patrem vestrum
,
et Deum meum
et Deum vestrum
"."
 
20:18 Venit Maria Magdalene
annuntians discipulis:
"Vidi Dominum!"
et quia haec dixit ei.
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.