|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
Here
is the text taken from the Evangelium secundum Ioannem .
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes
to help you in your reading.
20:1-10 Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento. Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis:"Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum!" Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum. Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum; et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit. Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum; et videt linteamina posita et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit. Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli.
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| 20:1 Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| et videt lapidem sublatum a monumento. |
|
| 20:2 Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: |
|
| "Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum!" |
|
| 20:3 Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum. |
|
| 20:4 Currebant autem
duo simul, |
|
| et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro |
|
| et venit primus ad monumentum; |
|
| 20:5 et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit. |
|
| 20:6 Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum; |
|
| et videt linteamina posita |
|
| 20:7 et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. |
|
| 20:8 Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit. |
|
| 20:9 Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. |
|
| 20:10 Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |