|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
Here
is the text taken from the Evangelium secundum Ioannem .
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes
to help you in your reading.
19:31-42 Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo; ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: "Os non comminuetur eius," et iterum alia Scriptura dicit: "Videbunt in quem transfixerunt." Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius. Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| 19:31 Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| erat enim magnus dies illius sabbati, |
|
| rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. |
|
| 19:32 Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo; |
|
| 19:33 ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, |
|
| 19:34 sed unus militum lancea latus eius aperuit, |
|
| et continuo exivit sanguis et aqua. |
|
| 19:35 Et qui vidit, testimonium perhibuit, |
|
| et verum est eius testimonium, |
|
| et ille scit et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. quia vera dicit, ut et vos credatis. |
|
| 19:36 Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: |
|
| "Os non comminuetur eius," | |
| 19:37 et iterum alia Scriptura dicit: |
|
| "Videbunt in quem transfixerunt." |
|
| 19:38 Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; |
|
| et permisit Pilatus. |
|
| Venit ergo et tulit corpus eius. |
|
| 19:39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum. |
|
| 19:40 Acceperunt ergo corpus Iesu |
|
| et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. |
|
| 19:41 Erat autem in
loco, ubi crucifixus est, hortus, |
|
| et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. |
|
| 19:42 Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum. |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |