BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: John 7

Here is the text taken from the Evangelium secundum Ioannem . Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

19:23-30 Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem: "Non scindamus eam, sed sortiamur de illa, cuius sit," ut Scriptura impleatur dicens: "Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem." Et milites quidem haec fecerunt. Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: "Mulier, ecce filius tuus." Deinde dicit discipulo: "Ecce mater tua." Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: "Sitio." Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: "Consummatum est!" Et inclinato capite tradidit spiritum.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

19:23 Milites ergo
cum crucifixissent Iesum,
acceperunt vestimenta eius
et fecerunt quattuor partes,
unicuique militi partem,
et tunicam.
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
Erat autem tunica
inconsutilis,
desuper contexta
per totum.
 
19:24 Dixerunt ergo
ad invicem:
"Non scindamus eam,
sed sortiamur de illa,
cuius sit,"
 
ut Scriptura impleatur
dicens:
 
"Partiti sunt
vestimenta mea
sibi
et in vestem meam
miserunt sortem."
 
Et milites quidem
haec fecerunt.
 
19:25 Stabant autem
iuxta crucem Iesu
mater eius
et soror matris eius,
Maria Cleopae,
et Maria Magdalene.
 
19:26
Cum vidisset ergo Iesus
matrem
et discipulum
stantem,
quem diligebat
,
dicit matri:
 
"Mulier,
ecce filius tuus."
 
19:27 Deinde
dicit discipulo:
"Ecce mater tua."
 
Et ex illa hora
accepit eam discipulus
in sua.
 
19:28 Post hoc
sciens Iesus
quia iam omnia consummata sunt,
ut consummaretur Scriptura,
dicit:
"Sitio."
 
19:29 Vas positum erat
aceto plenum;
 
spongiam ergo
plenam aceto hyssopo
circumponentes,
obtulerunt ori eius.
 
19:30 Cum ergo accepisset
acetum,
Iesus dixit:
"Consummatum est!"
 
Et inclinato capite
tradidit spiritum.
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.