|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
Here
is the text taken from the Evangelium secundum Ioannem .
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes
to help you in your reading.
19:12-22 Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: "Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari." Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudaeis: "Ecce rex vester!" Clamaverunt ergo illi: "Tolle, tolle, crucifige eum!" Dicit eis Pilatus: "Regem vestrum crucifigam?" Responderunt pontifices: "Non habemus regem, nisi Caesarem." Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum. Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha, ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: "Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum." Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece. Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: "Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipse dixit: "Rex sum Iudaeorum"." Respondit Pilatus: "Quod scripsi, scripsi!"
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| 19:12 Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| Iudaei autem clamabant dicentes: "Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! |
|
| Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari." |
|
| 19:13 Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum |
|
| et sedit pro
tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. |
|
| 19:14 Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. |
|
| Et dicit Iudaeis: "Ecce rex vester!" |
|
| 19:15 Clamaverunt ergo illi: "Tolle, tolle, crucifige eum!" |
|
| Dicit eis Pilatus: "Regem vestrum crucifigam?" |
|
| Responderunt pontifices: "Non habemus regem, nisi Caesarem." |
|
| 19:16 Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. |
|
| Susceperunt ergo Iesum. |
|
| 19:17 Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha, |
|
| 19:18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. |
|
| 19:19 Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; |
|
| erat autem scriptum: "Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum." |
|
| 19:20 Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece. |
|
| 19:21 Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: "Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipse dixit: "Rex sum Iudaeorum"." |
|
| 19:22 Respondit Pilatus: "Quod scripsi, scripsi!" |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |