|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
Here
is the text taken from the Evangelium secundum Ioannem .
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes
to help you in your reading.
19:1-11 Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit. Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum; et veniebant ad eum et dicebant: "Ave, rex Iudaeorum!" et dabant ei alapas. Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: "Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam." Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: "Ecce homo!" Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes: "Crucifige, crucifige!" Dicit eis Pilatus: "Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam." Responderunt ei Iudaei: "Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit." Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: "Unde es tu?" Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: "Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te?" Respondit Iesus: "Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet."
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| 19:1 Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit. |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| 19:2 Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius |
|
| et veste purpurea circumdederunt eum; |
|
| 19:3 et veniebant ad eum et dicebant: "Ave, rex Iudaeorum!" et dabant ei alapas. |
|
| 19:4 Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: |
|
| "Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam." |
|
| 19:5 Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. |
|
| Et dicit eis: "Ecce homo!" |
|
| 19:6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes: "Crucifige, crucifige!" |
|
| Dicit eis Pilatus: "Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam." |
|
| 19:7 Responderunt ei Iudaei: "Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit." |
|
| 19:8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit |
|
| 19:9 et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: "Unde es tu?" |
|
| Iesus autem responsum non dedit ei. |
|
| 19:10 Dicit ergo ei Pilatus: "Mihi non loqueris? |
|
| Nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te?" |
|
| 19:11 Respondit Iesus: "Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; |
|
| propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet." |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |