BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: John 4

Here is the text taken from the Evangelium secundum Ioannem . Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

18:33-40 Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: "Tu es rex Iudaeorum?" Respondit Iesus: "A temetipso tu hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me?" Respondit Pilatus: "Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; quid fecisti?" Respondit Iesus: "Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc." Dixit itaque ei Pilatus: "Ergo rex es tu?" Respondit Iesus: "Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem." Dicit ei Pilatus: "Quid est veritas?" Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis: "Ego nullam invenio in eo causam. Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum?" Clamaverunt ergo rursum dicentes: "Non hunc sed Barabbam!" Erat autem Barabbas latro.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

18:33 Introivit ergo
iterum in praetorium
Pilatus
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
et vocavit Iesum
et dixit ei:
"Tu es rex Iudaeorum?"
 
18:34 Respondit Iesus:
"A temetipso
tu hoc dicis,
an alii tibi dixerunt
de me?"
 
18:35 Respondit Pilatus:
"Numquid ego
Iudaeus sum?
 
Gens tua
et pontifices
tradiderunt te mihi;
quid fecisti?"
 
18:36 Respondit Iesus:
"Regnum meum
non est de mundo hoc;
 
si ex hoc mundo
esset regnum meum,
ministri mei decertarent,
ut non traderer Iudaeis;
 
nunc autem
meum regnum
non est hinc."
 
18:37 Dixit itaque ei Pilatus:
"Ergo rex es tu?"
 
Respondit Iesus:
"Tu dicis
quia rex sum.
 
Ego
in hoc
natus sum
et ad hoc
veni in mundum,
ut testimonium perhibeam
veritati;
 
omnis,
qui est ex veritate,
audit meam vocem."
 
18:38 Dicit ei Pilatus:
"Quid est veritas?"
 
Et cum hoc dixisset,
iterum exivit ad Iudaeos
et dicit eis:
 
"Ego
nullam
invenio in eo
causam
.
 
18:39 Est autem consuetudo vobis,
ut unum dimittam vobis
in Pascha;
 
vultis ergo
dimittam vobis regem Iudaeorum?"
 
18:40 Clamaverunt ergo rursum
dicentes:
"Non hunc
sed Barabbam!"
 
Erat autem Barabbas
latro.
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.