|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
Here
is the text taken from the Evangelium secundum Ioannem .
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes
to help you in your reading.
18:22-32 Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: "Sic respondes pontifici?" Respondit ei Iesus: "Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis?" Misit ergo eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: "Numquid et tu ex discipulis eius es?" Negavit ille et dixit: "Non sum!" Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: "Nonne ego te vidi in horto cum illo?" Iterum ergo negavit Petrus; et statim gallus cantavit. Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha. Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dicit: "Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?" Responderunt et dixerunt ei: "Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum." Dixit ergo eis Pilatus: "Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum!" Dixerunt ei Iudaei: "Nobis non licet interficere quemquam," ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus.
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| 18:22 Haec autem cum dixisset, |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: "Sic respondes pontifici?" |
|
| 18:23 Respondit ei Iesus: "Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis?" |
|
| 18:24 Misit ergo eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. |
|
| 18:25 Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. |
|
| Dixerunt ergo ei: "Numquid et tu ex discipulis eius es?" |
|
| Negavit ille et dixit: "Non sum!" |
|
| 18:26 Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: |
|
| "Nonne ego te vidi in horto cum illo?" |
|
| 18:27 Iterum ergo negavit Petrus; et statim gallus cantavit. |
|
| 18:28 Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. |
|
| Erat autem mane. | |
| Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha. |
|
| 18:29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dicit: |
|
| "Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?" |
|
| 18:30 Responderunt et dixerunt ei: |
|
| "Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum." |
|
| 18:31 Dixit ergo eis Pilatus: "Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum!" |
|
| Dixerunt ei Iudaei: "Nobis non licet interficere quemquam," |
|
| 18:32 ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus. |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |