BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Passion Narratives - Matthew - Mark - Luke - John | Matthew Audio

Latin Gospel Passion Narratives: John 2

Here is the text taken from the Evangelium secundum Ioannem . Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

18:12-21 Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum et adduxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis: "Expedit unum hominem mori pro populo." Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis; Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum. Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: "Numquid et tu ex discipulis es hominis istius?" Dicit ille: "Non sum!" Stabant autem servi et ministri, qui prunas fecerant, quia frigus erat, et calefaciebant se; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se. Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius. Respondit ei Iesus: "Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt quid locutus sum ipsis; ecce hi sciunt, quae dixerim ego."

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

18:12 Cohors ergo et tribunus
et ministri Iudaeorum
comprehenderunt Iesum
et ligaverunt eum
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
18:13 et adduxerunt
ad Annam
primum;
 
erat enim
socer Caiphae,
qui erat pontifex anni illius.
 
18:14 Erat autem
Caiphas,
qui consilium dederat
Iudaeis:
 
"Expedit
unum hominem mori
pro populo."
 
18:15
Sequebatur autem Iesum
Simon Petrus
et alius discipulus.
 
Discipulus autem ille
erat notus pontifici
et introivit cum Iesu
in atrium pontificis;
 
18:16 Petrus autem stabat
ad ostium foris.
 
Exivit ergo discipulus alius,
qui erat notus pontifici,
 
et dixit ostiariae
et introduxit Petrum.
 
18:17 Dicit ergo
Petro
ancilla ostiaria:
 
"Numquid et tu
ex discipulis es hominis istius?"
 
Dicit ille:
"Non sum!"
 
18:18 Stabant autem
servi et ministri,
qui prunas fecerant,
quia frigus erat,
et calefaciebant se;
 
erat autem cum eis
et Petrus
stans
et calefaciens se.
 
18:19 Pontifex ergo
interrogavit Iesum
de discipulis suis
et de doctrina eius.
 
18:20 Respondit ei Iesus:
"Ego palam locutus sum
mundo;
 
ego semper docui
in synagoga et in templo,
quo
omnes Iudaei conveniunt,
 
et in occulto
locutus sum nihil.
 
18:21 Quid
me interrogas?
 
Interroga eos,
qui audierunt
quid locutus sum ipsis;
 
ecce
hi sciunt,
quae dixerim ego."
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.