|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
Here
is the text taken from the Evangelium secundum Ioannem .
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes
to help you in your reading.
18:1-11 Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius. Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis. Iesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit et dicit eis: "Quem quaeritis?" Responderunt ei: "Iesum Nazarenum." Dicit eis: "Ego sum!" Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis: "Ego sum!" abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. Iterum ergo eos interrogavit: "Quem quaeritis?" Illi autem dixerunt: "Iesum Nazarenum." Respondit Iesus: "Dixi vobis: Ego sum! Si ergo me quaeritis, sinite hos abire," ut impleretur sermo, quem dixit: "Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam." Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus. Dixit ergo Iesus Petro: "Mitte gladium in vaginam; calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?"
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| 18:1 Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| in quem introivit ipse et discipuli eius. |
|
| 18:2 Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, |
|
| quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. |
|
| 18:3 Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis ministros, |
|
| venit illuc cum lanternis et facibus et armis. |
|
| 18:4 Iesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit |
|
| et dicit eis: "Quem quaeritis?" |
|
| 18:5 Responderunt ei: "Iesum Nazarenum." |
|
| Dicit eis: "Ego sum!" |
|
| Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. |
|
| 18:6 Ut ergo dixit eis: "Ego sum!" abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. |
|
| 18:7 Iterum ergo eos interrogavit: "Quem quaeritis?" |
|
| Illi autem dixerunt: "Iesum Nazarenum." |
|
| 18:8 Respondit Iesus: "Dixi vobis: Ego sum! |
|
| Si ergo me quaeritis, sinite hos abire," |
|
| 18:9 ut impleretur sermo, quem dixit: |
|
| "Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam." |
|
| 18:10 Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram. |
|
| Erat autem nomen servo Malchus. |
|
| 18:11 Dixit ergo Iesus Petro: "Mitte gladium in vaginam; |
|
| calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?" |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |