|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from 35:1-20. |
| Locutus est Deus ad Iacob: "Surge et ascende Bethel et habita ibi, |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| facque altare Deo, qui apparuit tibi, quando fugiebas Esau, fratrem tuum." |
|
| Iacob vero, convocata omni domo sua, ait: "Abicite deos alienos, qui in medio vestri sunt, |
|
| et mundamini ac mutate vestimenta vestra; surgite, et ascendamus in Bethel, |
|
| ut faciamus ibi altare Deo, qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei." |
|
| Dederunt ergo ei omnes deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum, |
|
| at ille infodit ea subter terebinthum, quae est post urbem Sychem. |
|
| Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes. |
|
| Venit igitur Iacob Luzam, quae est in terra Chanaan cognomento Bethel, ipse et omnis populus cum eo. |
|
| Aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei, ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret fratrem suum. |
|
| Eodem tempore mortua est Debbora, nutrix Rebeccae, et sepulta ad radices Bethel subter quercum, |
|
| vocatumque est nomen loci Quercus Fletus. |
|
| Apparuit autem iterum Deus Iacob, postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae, |
|
| benedixitque ei, dicens: "Non vocaberis ultra Iacob, sed Israhel erit nomen tuum." |
|
| Et appellavit eum Israhel, dixitque ei: "Ego Deus omnipotens; |
|
| cresce et multiplicare gentes, et populi nationum erunt ex te; reges de lumbis tuis egredientur. |
|
| Terramque, quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te." |
|
| Et recessit ab eo. | |
| Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum, vocansque nomen loci Bethel. |
|
| Egressus inde venit verno tempore ad terram, quae ducit Efratham, in qua cum parturiret Rahel, ob difficultatem partus periclitari coepit. |
|
| Dixitque ei obsetrix: "Noli timere quia et hunc habebis filium." |
|
| Egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benoni, id est, filius doloris mei. |
|
| Pater vero appellavit eum Beniamin, id est filius dexterae. |
|
| Mortua est ergo Rahel et sepulta in via, quae ducit Efratham, haec est Bethleem. |
|
| Erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius; |
|
| hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem. |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |