![]() |
![]() BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from Genesis 30:1-24. |
Cernens autem Rahel quod infecunda esset, invidit sorori et ait marito suo: "Da mihi liberos, alioquin moriar." |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
Cui iratus, respondit Iacob: "Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui?" |
|
At illa: "Habeo (inquit) famulam, Balam; ingredere ad eam, ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios." |
|
Deditque illi Balam in coniugium, quae, ingresso ad se viro, concepit et peperit filium. |
|
Dixitque Rahel: "Iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam, dans mihi filium." |
|
Et idcirco appellavit nomen illius Dan. |
|
Rursumque Bala, concipiens, peperit alterum, |
|
pro quo ait Rahel: "Conparavit me Deus cum sorore mea et invalui." |
|
Vocavitque eum Nepthalim. |
|
Sentiens Lia quod parere desisset Zelpham, ancillam suam, marito tradidit. |
|
Qua post conceptum edente filium, dixit feliciter, et idcirco vocavit nomen eius Gad. |
|
Peperit quoque Zelpha alterum dixitque Lia hoc: "Pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres." |
|
Propterea appellavit eum Aser. |
|
Egressus autem Ruben, tempore messis triticeae, in agro repperit mandragoras quos matri, Liae, detulit. |
|
Dixitque Rahel: "Da mihi partem de mandragoris filii tui." |
|
Illa respondit: "Parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris?" |
|
Ait Rahel: "Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui." |
|
Redeuntique ad vesperam de agro Iacob, egressa est in occursum Lia, et "Ad me (inquit) intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei." |
|
Dormivit cum ea nocte illa. |
|
Et exaudivit Deus preces eius, concepitque et peperit filium quintum, |
|
et ait: "Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo." |
|
Appellavitque nomen illius Isachar. |
|
Rursum Lia, concipiens, peperit sextum filium, et ait: "Ditavit me Deus dote bona; |
|
etiam hac vice mecum erit maritus meus , eo quod genuerim ei sex filios." |
|
Et idcirco appellavit nomen eius Zabulon. |
|
Post quem peperit filiam, nomine Dinam. |
|
Recordatus quoque Dominus Rahelis, exaudivit eam et aperuit vulvam illius. |
|
Quae concepit et peperit filium, dicens: "Abstulit Deus obprobrium meum." |
|
Et vocavit nomen illius Ioseph, dicens: "Addat mihi Dominus filium alterum." ![]() |
© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |