|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from Genesis 29:20-35. |
| Servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| Dixitque ad Laban: "Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam." |
|
| Qui, vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias. |
|
| Et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum, dans ancillam filiae, Zelpham nomine. |
|
| Ad quam cum, ex more, Iacob fuisset ingressus, facto mane, vidit Liam. |
|
| Et dixit ad socerum: "Quid est quod facere voluisti? |
|
| Nonne pro Rahel servivi tibi? Quare inposuisti mihi?" |
|
| Respondit Laban: "Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias; |
|
| imple ebdomadem dierum huius copulae, et hanc quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis." |
|
| Adquievit placito et, ebdomade transacta, Rahel duxit uxorem, cui pater servam, Balam, dederat. |
|
| Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori praetulit, serviens apud eum septem annis aliis. |
|
| Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, sorore sterili permanente. |
|
| Quae conceptum genuit filium, vocavitque nomen eius Ruben, dicens: "Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus." |
|
| Rursumque concepit et peperit filium et ait: "Quoniam audivit Dominus haberi me contemptui, dedit etiam istum mihi." |
|
| Vocavitque nomen illius Symeon. |
|
| Concepit tertio et genuit alium dixitque: "Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios." |
|
| Et idcirco appellavit nomen eius Levi. |
|
| Quarto concepit et peperit filium et ait: "Modo confitebor Domino." |
|
| Et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere. |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |