![]() |
![]() BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from Genesis 29:1-19. |
Profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem, et vidit puteum in agro, tresque greges ovium accubantes iuxta eum. |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
Nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur. |
|
Morisque erat ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem et, refectis gregibus, rursum super os putei ponerent. |
|
Dixitque ad pastores: "Fratres, unde estis?" |
|
Qui responderunt: "De Haran." |
|
Quos interrogans: "Numquid (ait) nostis Laban, filium Nahor?" |
|
Dixerunt: "Novimus." |
|
"Sanusne est?" inquit. |
|
"Valet (inquiunt) et ecce: Rahel, filia eius, venit cum grege suo." |
|
Dixitque Iacob: "Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges; |
|
date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite." |
|
Qui responderunt: "Non possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges." |
|
Adhuc loquebantur et ecce: Rahel veniebat cum ovibus patris sui, nam gregem ipsa pascebat. |
|
Quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban, avunculi sui, |
|
amovit lapidem quo puteus claudebatur, et, adaquato grege, osculatus est eam, |
|
elevataque voce flevit et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae. |
|
At illa, festinans, nuntiavit patri suo. |
|
Qui cum audisset venisse Iacob, filium sororis suae, cucurrit obviam, |
|
conplexusque eum et in oscula ruens, duxit in domum suam. |
|
Auditis autem causis itineris, respondit: "Os meum es, et caro mea." |
|
Et postquam expleti sunt dies mensis unius, dixit ei: "Num quia frater meus es, gratis servies mihi; dic quid mercedis accipias." |
|
Habebat vero filias duas: nomen maioris Lia, minor appellabatur Rahel. |
|
Sed Lia lippis erat oculis; Rahel decora facie et venusto aspectu. |
|
Quam diligens, Iacob ait: "Serviam tibi pro Rahel, filia tua minore, septem annis." |
|
Respondit Laban: "Melius est ut tibi eam dem quam viro alteri; mane apud me." ![]() |
© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |