![]() |
![]() BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from Genesis 28:1-5,10-22. |
Vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei, dicens: |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
"Noli accipere coniugem de genere Chanaan, sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad Bathuel, patrem matris tuae, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban, avunculi tui. |
|
Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum, |
|
et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te, ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est avo tuo." |
|
Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriae, ad Laban, filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccae, matris suae. |
|
Igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Haran, cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus, qui iacebant, et subponens capiti suo, dormivit in eodem loco. |
|
Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens caelum; angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam; et Dominum innixum scalae, dicentem sibi: |
|
"Ego sum Dominus, Deus Abraham, patris tui, et Deus Isaac. |
|
Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo, eritque germen tuum quasi pulvis terrae. |
|
Dilataberis ad occidentem et orientem, septentrionem et meridiem, et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae. |
|
Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc, nec dimittam, nisi conplevero universa, quae dixi." |
|
Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: "Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam." |
|
Pavensque: "Quam terribilis (inquit) est locus iste; non est hic aliud, nisi domus Dei et porta caeli." |
|
Surgens ergo mane, tulit lapidem, quem subposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper; |
|
appellavitque nomen urbis Bethel, quae prius Luza vocabatur. |
|
Vovit etiam votum, dicens: "Si fuerit Deus mecum et custodierit me in via, per quam ambulo, |
|
et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum, |
|
reversusque fuero prospere ad domum patris mei, |
|
erit mihi Dominus in Deum, et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei; |
|
cunctorumque, quae dederis mihi, decimas offeram tibi." ![]() |
© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |