![]() |
![]() BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from Genesis 27:30-43. |
Vix Isaac sermonem impleverat et, egresso Iacob, foras venit Esau. |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
Coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: |
|
"Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua." |
|
Dixitque illi Isaac: "Quis enim es tu?" |
|
Qui respondit: "Ego sum primogenitus filius tuus, Esau." |
|
Expavit Isaac stupore vehementi et, ultra quam credi potest, admirans, ait: |
|
"Quis igitur ille est, qui dudum captam venationem adtulit mihi, et comedi ex omnibus, priusquam tu venires, benedixique ei et erit benedictus." |
|
Auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et, consternatus, ait: |
|
"Benedic etiam mihi, pater mi." |
|
Qui ait: "Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam." |
|
At ille subiunxit: "Iuste vocatum est nomen eius Iacob, subplantavit enim me; |
|
en: altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam." |
|
Rursumque ad patrem: "Numquid non reservasti (ait) et mihi benedictionem?" |
|
Respondit Isaac: "Dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi; |
|
frumento et vino stabilivi eum. |
|
Tibi, post haec, fili mi, ultra quid faciam?" |
|
Cui Esau: "Num unam (inquit) tantum benedictionem habes, pater? |
|
Mihi quoque, obsecro, ut benedicas." |
|
Cumque heiulatu magno fleret, motus, Isaac dixit ad eum: |
|
"In pinguedine terrae et in rore caeli desuper erit benedictio tua; |
|
vives gladio et fratri tuo servies, tempusque veniet, cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis." |
|
Oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater, |
|
dixitque in corde suo: "Veniant dies luctus patris mei, ut occidam Iacob, fratrem meum." |
|
Nuntiata sunt haec Rebeccae quae, mittens et vocans Iacob, filium suum, dixit ad eum: |
|
"Ecce: Esau, frater tuus, minatur, ut occidat te; |
|
nunc ergo, fili, audi vocem meam et, consurgens, fuge ad Laban, fratrem meum, in Haran." ![]() |
© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |